- BERNA vulgo BERN
- BERNA, vulgo BERNhelveticarum urbium potentissima, in Pago Aventicensi, in longum porrecta, ad Arolam, quae eam fere cotam concludit: eleganti et pervenustâ aedium omnium et viarum similitudine, nulli urbium quam sibi similis. Inter Solodurum, et Friburgum sita, a Berchtoldo IV. Zeringiae Duce inchoata, a filio vero eius Verchtoldo V. consummata est, et ab augurio primi occurrentis Urbi nomen accepit, A. C. 1191. Myconio proin Arctopolus dicta. Hic ultimus Zeringiae Ducum offensus nobilitati, cuius fraudibus filios suos amisit, urbem a se conditam Imperio Romano attribuit, libertateque donavit: Ius civitatis nactam ab henrico VI. et Philippo II. Imperatorib. Ratum id habuit Fridericus II. et ab obitu Zeringii, A. C. 1218. nomine Imperii urbi praefectum dedit: a cuius iure, ob fortem et fidelem operam navatam, paulo post exempta, maioribusque immunitatibus donata est. Kyburgium Comitem primum infestum sensit, cui ut pares essent Bernenses, sese inclientelam Sabaudiae Comitis dederunt, cuius suasu ampliata urbs est, A. C. 1228. quae, bellôinter Burgundos et Sabaudos exortô, ob rem pro his strenue gestam, praemium fortitudinis libertatem recuperavit: in foedus amicitiam que perpetuam a Comite suscepta. Bello implicita contra Gothofridum Habspurgicum, A. C. 1241. non ex voto rem gessit. Cum Friburgio foedus pepigit A. C. 1243. similiter cum Valesianis, in 10. annos, A. C. 1251. A Rodolpho Habspurgico, Imperatore, obsessa A. C. 1287. hostem etiam filium Albertum Imperatorem experta est, cum quo prope urbem conflixit, non sine suorum strage, A. C. 1297. Felicior contra Comitem Sabaudum, qui mulcorum Principum opibus adiutus, hostili animô Bernenses aggressus est, annô eôdem, hunc enim illi auxiliô Comitum Kyburgiorum et Arbergii, civitatisque Salodorensis nixi, ingenti praeliô, in colle, qui a tonitru nomen habet, vicerunt, Duce Ulricô Erlachiô. Hine fines ampliati, et Lupensi praeliô, Uriis, Suitiis et Underwaldiis adiuvantibus, Duce Rodolphô Erlachiô, hostes gravissimâ clade affecti sunt, A. C. 1339. Exin contra Friburgios, qui Austrio se in clientelam dederant, et vicinam nobilitatem, non minori successu, pugnatum, ad Schonenbergium, eôdem annô, ipsaque oppidi suburbia incensa sunt: pacem Agnete Ungaricâ conciliante; ut alia taccam. Rursus auctior urbs reddita, A. C. 1346. cum Friburgensibus novô foedere coiit. Litem dein illi cum Argentinensibus ortam, arbitri sopivêre. Cum autem nobilitatem, utpote in Austriorum clientela,semper experta esset in festam, cum tribus Pagis, Uria, Suita et Underwaldio, perpetuô foedere coniunta est, A. C. 1353. cui postquam et reliqui accesserunt, secundum inter Cantones locum obtinuit. Post plurima sequentibus temporibus egregie esta, A. C. 1536. Argoviam, Sigismundi Imperatoris iussu, tempore Concilii Constantiensis, occupavit, pignorique accepit, A. C. 1415. Vide Argo via. Ducem quoque Sabaudiae, ditionibus suis, i Aventicensi pago et regione Vaudi, Genevam usque Bernenses exuerunt, eo quod Urbem hanc sibi confoederatam Dux infestâsset, etc. Tragoediae 4. Dominicanorum, quibus cum Franciscanis, de conceptione B. Virginis vetus contentio fuit memoratu dignae, A. C. 1507. ut et Urbis prolixior Historia, videatur apud Stumpf. Chron. Disputatione de variis articulis Christianae fidei, habitâ A. C. 1528. cum Monachi male causam tuerentur, communione Latinâ desertâ, Euangelium amplexa est Urbs, habuitque inter primosReformatores Hallerum Theologum insignem. Abrah. Scultetus in Annalibus: Militiam simul mercenariam abrogavit, etc. Insignia Urbis ursus niger, in viridi cespite et campo albo, primitus fuêre, quae postea cur et quomodo immutata, apud praefatum Stumpfium legere est. Vide et Simlerum de Republ. Helv. etc. Hîc eriam Valentinus Gentilis ob blasphemias capite plexus est: quam Historiam Ben. Aretius literis consignavit. Caput est Pagi cognominis, de quo infra. Glareanus de hac urbe, In Panegyr. Helv.Accede ô memoranda meis Ursina propagoCarminibus, gens Andinô hene digna cothurnô,Maeoniaquc lyrâ, et Phoebi laudanda Camenis.Urbs actis prudens, urbs tot regnata per annos,Tot populis, tot castellis, tot et arcibus altis:Uni qui nobis pugnando restituunt rem,Hanc Arola undosus, Rhodanôque fugacior amisIn circum lambit, scopuloque immurmurat unda.Aspice Daedalios circos, Rhodiasque columnas,Et Labyrinthaeum rutilis vicinius astris,Templum horrendum, ingens: non illud Mausolaeum,Sed neqe pyramides, Memphitica marmora, vincent.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.